monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 379

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 379
Sane admonendi sumus, ne nos pudeat verba nova facere ad necessitatem conversionis; nam si mutua conversio non respondet, non relative enuntiamus, hoc modo: cum dico pinnam, volens eam ostendere relativam, non me pudet pinnatum aliquid propter conversionem dicere; est enim pinnatum ita usitatum, ut aures non offendantur. si de pede agatur, non pudeat simili derivatione fingere aptum conversioni verbum. item scire oportet eum, qui relativum aliquid ad quid referatur ignorat, nec omnino utrum ad aliquid referri possit id quod dicit scire posse, hoc modo: cum dicis 'hoc duplum est', nosti simplum eius, id est ad quod duplum sit, aut illud ignorans nec omnino utrum duplum sit scire potes.